Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[5. Dezember 1588] III. Congregatio V. Decembris praedictus apothecarius apud visitatorem et seniorem facultatis nostrae D. D. Haustein examinabatur per examinatores 30. Martii ad id ordinatos nimirum per D. Perger qui D. Judicis tum vices obibat, me decanum Anthonium Rowitz et Petrum Schwab.
Pro majori examinis dignitate etiam praesens erat D. D. Cornarius.
Abraham Sanger per pedellum vocatus fuit sed ob quam causam emanserit ignoro.
Praedictus autem apothecarius Joannes Heckheler facultati nondum numeravit numeranda. Sequens igitur decanus eum poterit admonere. Dispensavit et composuit in sua officina electuarium hierae simplicis Galeni confectionem liberantis syrupum jujubinum et emplastrum stomachale. Datum ei testimonium quod tamen iterum ab eo repetii et in ladulam reposui donec solvenda solvat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.882, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.882/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success