Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. Februar 1589] VIII. Februarii decretum interdictorium fraudulenter in hac civitate practicantibus per pedellum universitatis transmisi nimirum doctoribus extra facultatem barbitonsoribus balneatoribus et Judaeis potissimum tamen illis qui facultati inclytae hac in re erant suspecti. Apothecariis vero omnibus transmissum est vidua domini Rapp et apothecariis duobus Italis exceptis.
Formula decreti latini haec est:
Decanus et facultas medica archigymnasii Viennensis domino doctori N. N. S.
Satis jam constat nobis compertumque habemus domine doctor N. te medicum peregrinum et archigymnasio Viennensi ejusque facultati medicae minime cognitum in urbe hac passim medicinam facere ac apud quosvis operam tuam ingerere. Quod cum fiat abs te non solum contra bonos mores et ordinem politicum verum etiam multo magis contra sacrae caesareae majestatis privilegia quibus omnes hujusmodi exterorum medicationes prohibentur id quoque diutius ferre neutiquam facultas inclyta decrevit. Quapropter et nunc pro ea quam ex praedictis sacrae caesareae majestatis privilegiis habet authoritate tibi N. inclyta facultas medica interdicit serio prohibetque nimirum ut inposterum ab omni medicatione in hac urbe abstineas donec et archigymnasio [fol. 303v] et facultati te conformem praestiteris nec ulterius quid contra te suscipiendi justam occasionem praebeas.
Formula decreti germanici haec est:595
Vom herrn Decano und einer hochlöblichen facultet Medicorum allhie herrn N. Apothecker anzuzaigen. Es komme glaubwirdig für wie das Ehr in seiner Apothecken allerlay frembde Recept und Medicos befürdern solle. Weyl dann solchs der Röm. Kay. Mt. unsers allergnedigisten herrn Apothecker Ordnung sowol auch deme weilandt von Ihme vor der Facultet gelaisten jurament gantz und gar zuwider alss haben ihme N. dessen Decanus und eine hochlöbliche facultet mit sonderbarer vorweisung hiemit erindern wöllen. Versehen sich demnach Ehr N. werde seines obangevürten Juraments und angeloben nach inngedengk zumahln es auch ahn ihme selbs billich ist ermelter frembden Recept und Medicorum befürderung sich wissen gentzlich zu enthalten und der löblichen facultet weiter wieder Ihn zu beschwären nit ursach gebenn.596
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.888, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.888/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success