Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[22. Februar 1589] XXII. Februarii nomen suum facultati dedit clarissimus vir dominus Georgius Sytisius Silesius philosophiae ac medicinae doctor dedit 1 flor.
Eadem etiam die supplex libellus D. Apollonii Menabeni excelso regimini 28. Februarii oblatus cum inscripto decreto ad nos mittitur.
Supplex libellus de verbo ad verbum huc relatus sic se habet:
Excelsum regimen! Non levi me injuria a facultate medica archigymnasii Viennensis affectum esse sentio. Nam praeterquam quod ab artis meae in hac urbe exercitio mihi legitime ad doctoratum (ut ex privilegio quod apud me est liquido constat) promoto interdicit medicum me incognitum apud quosvis operam meam ingerere idque contra bonos mores facere insimulat quae mihi ne tunc quidem objecta fuere quando haec civitas et eadem facultas multis iisque eruditissimis [fol. 304r] medicis fulgebat. Quapropter cum ego in hac civitate sexdecim fere annis inculpate vixerim ac non solum optime sim cognitus sed et operam meam multis primariis viris ac ipsi serenissimo regi et archiduci Maximiliano non ut ipsi dicunt ingesserim sed requisitus honorifice ac cum laude navaverim nihilque contra bonos mores commiserim facere non potui quin excelsum regimen certiorem redderem supplexque peterem ut ab hac criminatione liberatus tutus etiam ejusdem authoritate ab hujusmodi ipsorum haud aequis contra me impetitionibus inposterum esse queam. Quod cum aequitati sit consentaneum me consecuturum spero. Excelsi regiminis humillimus famulus Apollonius Menabenus Doctor physicus.
Decreti vero excelsi regiminis verba haec sunt:597
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.890, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.890/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success