Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. März 1589] XIII. Martii alius quidam supplex libellus D. Coriolani Beccariae cui per decretum nostrum itidem praxis medica erat inhibita cum inscripto decreto ab excelso regimine ad nos transmittitur.
Supplex hujus libellus de verbo ad verbum huc transscriptus sic se habet:
Admodum illustres et magnifici domini Sacrae Caesarea Majestatis in excelso regimine consiliarii domini domini observantissimi.
Ab eo tempore quo Viennam perveni omnes qui mea opera indigebant eaque in re medica uti voluerunt tam primatos quam alterius ordinis infirmos visitavi et in affectibus medendis diligenter et sicut decet bonum virum fideliter juvi. Cooptatus enim cum essem numero doctorum in academia Patavina ac gradu magisterii et in philosophia et in medicina ibi insignitus (sicut ex literis constare potest) putabam mihi licere quocunque loco artem quam longo temporum intervallo summisque vigiliis et expensis didiceram libere posse exercere sicuti absque contradictione et impedimento hic Viennae ultra duos annos exercui. [fol. 305r]
Accedit etiam quod a nullo fuerim admonitus nec audierim quae et qualia forent statuta vel privilegia hujus amplissimi gymnasii Viennensis ut inde cognoscerem necessario esse recurrendum ad insignem facultatem medicam vel ad generosum dominum rectorem. Quod si praesciissem ultro fecissem. Securiorem item effecit meam conscientiam benigna familiaritas qua pro animi candore mecum uti dignatus est excellentissimus doctor dominus Petrus Schnekh599 moderno tempore rector qui optime noverat (vel poterat novisse) me vocari solitum ad curandos servitores serenissimae reginae Galliarum intra et extra aulam commorantes ex mandato Suae Majestatis et voluntate expressa.
Omitto quod cum medicis facultatis sim admissus ad consultationes super aegritudinibus infirmorum. Tandem cum nihil simile timerem aut expectarem: Ecce ad manus defertur praesens originale decretum supplici isto libello adjunctum quo facultas medica serio interdicit usum artis in hac civitate non sine comminationibus (vel saltem specie) de suscipiendo adversus me molesto aliquo negotio imo cum aperta exprobratione quod peccaverim contra politicum ordinem et bonos mores. Dolui fateor legens praefata verba non tam quia viderentur forsan mihi contumeliosa quam quod prodierint a collegio virorum praestantissimorum. Quod etiam illi sermones proferri non deberent nisi contra medicos ignorantes et insolentes judicio et doctrina carentes contra mulierculas fatuas et vanas vetulas contra imperitos denique Judaeos quales ubivis reperiuntur. Hujus igitur rei gratia ad Caesareae Majestatis authoritatem in hoc excelso regimine praesidentem recurro et appello admodum illustrium et generosarum dominationum et magnificentiarum vestrarum defensionem implorans ut cognitis meritis causae injungant amplissimae facultati medicae ut libere curationes prosequar in hac civitate Viennensi propter hanc unicam saltem causam quia reginae christianissimae idipsum erit gratissimum ultra hoc quod magna fiet gratia infirmis jam concreditis et summa mihi qui humiliter exposco.
Dominus Deus omnipotens servet admodum illustres dominationes vestras. Amen.
Earundem dominationum vestrarum admodum illustrium studiosissimus et obsequentissimus Coriolanus Beccaria. [fol. 305v]
Decreti vero excelsi regiminis verba haec sunt:600
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.896, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.896/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success