Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[17. März 1589] VII. Congregatio XVII. Martii. Dominis doctoribus perlegendam proposui informationem ad excelsum regimen a me compositam ad supplices libellos duorum doctorum Apollonii Menabeni et Coriolani Beccariae quibus praxeos medicae exercitium a nobis antea erat interdictum. Sed licet mea compositio a D. D. Schwartzenthalero sicut a facultate mihi injunctum erat perlecta et approbata esset tamen suam etiam compositionem de eodem negotio facultati obtulit D. D. Haustein senior quam etiam facultas admisit. Voluerunt nihilominus d. doctores ut ex ambabus formulis unum scriptum a me fieret et in alia congregatione illud perlegendum proponerem.
Obtuli quoque in eadem congregatione formulam germanicam petitionis itidem directae ad excelsum regimen pro apothecarum visitatione et certa medicamentorum taxatione tandem suscipienda quam facultas correxit et approbavit. Formula talis est:602
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.898, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.898/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success