Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[11. April 1589] XI. Aprilis ad me missus est a venerabili consistorio Passaviensi Mag. Palfinger notarius propter causam quandam matrimonialem inter Matthaeum Peyer et conjugem ipsius Catharinam quae antea etiam sub antecessoris mei decanatu agitata fuit. Quod negotium cum nondum esset integre compositum et Matthaeus Peyer a sua conjuge divortium velit petiit venerabile consistorium a facultate nostra ut cum sententia priorum obstetricum a quibus praenominata Catharina fuit dijudicata aliquo modo sit suspecta denuo vel per nosmet ipsos vel per obstetrices magis exercitatas illam examinaremus dijudicaremusque.
Conclusit facultas sententiis in scripto datis ex inspectione oculari et exploratione membrorum naturalium seu genitalium in Matthaeo Peyer adhibita constare eum praeter aequum et bonum a sua conjuge traduci. Sed cum illa rea tum renuerit inspectionem facultatis stare nunc in arbitrio reverendissimi officialis quid cum ea agat. Facultatem enim suum fecisse officium et quae dijudicationem causae concernerent satis explorasse nec opus esse ulla alia congregatione sed acquiescendum in priori facultatis conclusione. Hoc venerabilis consistorii notario significavi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.909, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.909/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success