Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. Oktober 1563] Congregatio decima quarta. Die 2. Octobris rursum convocavi facultatem, in quo conventu primum duo illa decreta regiminis proposui, de quibus nil aliud conclusum, nisi quod facultas inclyta iis ex debita obedientia satisfacere velit. [fol. 44v]
Secundo comparuit clariss. Dns Doctor Benjamin Lebschiz petivitque secundum privilegia et statuta nostra facultati nostrae inseri, id quod exhibitis literis testimonialibus sui doctoratus, numerataque pecunia debita, facultas inclyta illi benigne concessit, dummodo privilegiis et statutis nostris cum repetitione seu disputatione satisfaciat. Pro qua quidem punctum tandem illi ex aphorismis Hypocratis est assignatum.
Disputatio autem illa est peracta sub sequenti decanatu. Numeravit igitur 13 doctoribus 39 flor., facultati 6 flor., pedellis 2.
In eadem congregatione ego, D. Spitaller et D. Thomas Haustein comissarii constituimur ad corrigenda et revidenda acta D. Heliae Anhart, id quod tandem a nobis factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.91, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.91/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success