Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. Juni 1589] 4. 1. Junii fit apud me emplastrum fuscum et unguentum album. [fol. 311v]
5. Ad instantiam Sigismundi Starch praefecti curiae in Lilienfeld propositus fuit libellus de thermis Padensibus facultates ejusdem complectens qui deinde D. D. Judici et D. D. Isingio pro revisione et correctione commissus est qui tandem informarunt facultatem inclytam ita si vellemus vulgi et idiotarum consulere utilitatibus in brevem it£Qio%r)v (omissis doctorum607 rationibus) sin autem studere memoriae authoris tunc posse totum libellum excudi.
6. Conclusit facultas ut Johannes Hekler pharmacopaeus apud aethiopem nigrum ob contumaciam et quod deponenda non deposuisset neque juramentum examinatoribus praestitisset Judaeum quoque et alios circumforaneos foveret ad facultatem vocarem quod tamen non est factum quod facultas ab eo tempore non convenerat.
7. Admonitus fui ut instarem apud magnificum dominum cancellarium excelsi regiminis dom de Oedt pro expeditione commissionis de duobus Italicis doctoribus quod saepius per me factum est etiam semel praesente D. D. Pergero qui respondit se habere illam commissionem in mensa prae manibus sed se impediri partim ob absentiam D. D. Corvini partim propter alias res arduas. Promisit tamen expeditionem primo quoque tempore quae tamen adhuc haeret.
8. Dominum D. Eham et D. D. Johannem Brassicanum608 saepius nomine facultatis rogavi ut commissionem inter facultatem et pharmacopaeos aliquando expedi [fol. 312r] rent qui quidem addixerunt suam operam quae tamen hactenus nondum praestita est.
9. D. D. Antonius Binellus professor medicinae ordinarius libello supplici facultatem inclytam exoravit ut ad solvendam summam tres menses adhuc additi sint gratiose.
10. Leonhardus Kretschmer Gryphebergensis Silesius medicinae studiosus transmissis thesibus petivit exercitii gratia facultatem publice disputandi quod impetravit a facultate.
11. Apertio theriacae saepius et justo tempore agitatae Antonio Robitz ad suam supplicationem benigne concessa est 16. Septembris.
Accepta:
Intitulati:
29. Aprilis Isaac Panisod Genevensis Allobrox Rhenanus baccalaureus artium 2 sol.
1. Junii: Matthias Rudolphus Nissenus Silesius 2 sol.
3. Octobris Joannes Rauppach Nissenus Silesius 2 sol.
Ab antecessore meo 2 flor. 3 sol. 10 num. ab Urbano Khumpfmilner balneatore an Himelportten 3 flor.
Summa acceptorum: 6 flor. 2 sol. 10 num.
Exposita:
Pedello suum salarium tenore quittantiae 2 flor. 2 sol. 20 num. [fol. 312v]
Restant facultate adhuc: 4 flor. 20 num. quam restantiam sceptrum scrinia duo cum suis contentis sequenti domino decano bona fide tradidi.609 [fol. 313r]
[1589/ 1590]
Decanatus Benedicti Pergeri Viennensis Austrii medici doctoris tertius.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.917, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.917/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success