Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. November 1589] Congregatio II. die 8. Novembris. Primo d. doctoribus scriptum Wendl Juden ad decretum facultatis nomine illi transmissum vicissim acceptum proposui.
Deliberaverunt et concluserunt scripto idipsum sacro regimini esse insinuandum Judei responsum et quidem in specie neque non sufficere quod dicat aulicum se esse Judeum quin potius probatione doceat medicum aulicum se esse oportet.
Secundo habita deliberatione num statutum facultatis quod exigit a pharmacopaeis examinandis pro examine certam pecuniam quinque videlicet Rhenenses petendam sacri regiminis approbatione confirmandum sit nec ne?
Concluserunt d. doctores non esse ejus rei causa praedictum sacrum regimen molestandum; per se enim aequum et justum esse ut pro laboribus non minus pharmacopaei quam etiam chirurgi, barbitonsores et alii etc. facultati satisfaciant inde enim pedello annum suum salarium deponendum et alia aerarium nostrum concernentia expedienda.
Tertio supplicavit Christophorus Burger artium et philosophiae magister, medicinae baccalaureus inclytae facultatis permissu illi concedatur positiones quas publico examini tradere constituit additione hujus particulae (pro licentia consequenda) affigere et disputare cum etiam antea interdum hoc facultum sit quod ex speciali quadam [fol. 315r] gratia ita tamen ne in consequentiam ab aliis trahatur nec citra difficultatem obtinuit.
Quarto conclusum fuit barbitonsores quosdam ut Andream Canazi, Maister Hannsen Stattbalbierer, Ulricum N. et alios circumforaneos per decreta serio esse admonendos decoctum ligni exhibere in suis aedibus aegris desistant quod aliqua ex parte factum. Illi autem praesertim praefatus chirurgus Andreas Canazi in suo proposito et coepto firmiter persistentes facultatem negligunt ejus decreta spernunt et contemnunt.
Quinto D. D. Andreas Eberstarffer vocetur ad facultatem ab eo percipiatur quid impediat quo minus nostro se collegio jungat et statutis conformem reddat quod quidem obstantibus quibusdam serenissimi ac illustrissimi principis Maximiliani electi regis Poloniae archiducis Austriae etc. decretis hactenus dilatum per me fuit.
Ultimo in actis esse videndum num duo pharmacopaei Poppo Möller et Wolffgangus Grysaeus pro suis examinibus aliquid pecuniae dederint quaesivi.
Eos gratis examinatos fuisse nec quidquam persolvisse ut omnes praecedentes reperi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.922, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.922/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success