Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[11. Jänner 1590] Congregatio V. die undecima Januarii habita. In congregatione ista d. doctoribus proposui scriptum quoddam Wendl Juden quo a sacro regimine licentiam et veniam libere exercendi practicam in arte medica adeoque impune in hominum vitam [fol. 318r] grassandi pro libitu petiit nobis ab excelso regimine pro informatione transmissum. Conclusum est solidam contra Judeum ad regimen concipiendam et tradendam esse informationem cum sufficienti refutatione omnium a Wendl Juden mala fide commemoratorum quod factum. Copiae ad acta repositae.
Informationem sacro regimini obtulimus sed negotium hactenus non expeditum nec quidquam ad informationem istam responsum nobis est licet continuo rogando tam apud magnificum et strenuum dominum ab Öd cancellarium quam apud alios sacri regiminis consiliarios et serio instarem.
Deliberatum etiam in hac congregatione quid ad scriptum supradictorum duorum pharmacopaeorum senatui Viennensi ad nostram accusationem vicissim oblatum et nobis pro informatione transmissum consuli et senatui Viennensi respondendum. Conclusum autem fuit rationes praefatorum pharmacopaeorum frivolas optimis rationibus esse refutandas et evertendas adeoque consulem et Viennenses sufficienter esse informandos quae facultatis privilegia quae intentio in quem denique finem a sacratissimis Romanorum imperatoribus haec data sint privilegia et nova confirmata reformatio. Quod etiam factum sed nihil hactenus effectum. Exemplum informationis ad acta repositum est. Responsum a Viennensibus extorquere non potui licet saepius instarem.
Proposui in congregatione ista artistas occludere repetentibus novellis nostris doctoribus superiorem universitatis aulam ne liberum sit publicas ibi disputationes ni ex speciali quadam benevolentia [fol. 318v] precibus idipsum pro gratia singulari per quemlibet repetentem seorsim ab illis obtineatur peragere.
Deliberarunt et concluserunt d. doctores istud praeter antiquam consuetudinem nullo jure per artistas tentari ex sola invidia cum locus sit communis et publicus nec aula artistarum sed aula universitatis semper nominatus fuerit electionibus rectorum orationibus et praefationibus professorum publicis disputationibus et pro similibus actis deputatus ante quadraginta et plures annos usibus istis communis ita ut praescriptione quasi nobis cedat. Admonendos itaque esse artistas ne quid praeter rationem attentare aut nobis hujus rei gratia molestias facere velint alias ad venerabile consistorium seu sacrum etiam negotium istud nos delaturos esse. Revidendas esse literas donationis inde constabit non artistis solum eorumque usui hanc universitatis aulam sed aliarum quoque facultatum exercitiis dedicatam et deputatam esse. Feci in hac causa privatim cum decano artistarum Mag. Nicolao Rennero agendo quod potui in consistorio tamen nihil proposui.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.931, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.931/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success