Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[17. Februar 1590] Congregatio VII. die 17. Februarii anno 90 habita. De dispensatorio actum est serenissimo ac illustrissimo principi Ernesto archiduci Austriae etc. supplicandum esse pro caesareo privilegio consequendo ne dispensatorium per facultatem congestum et conscriptum intra decennium alibi imprimatur quam apud typographum cui per Anthonium Robitzium pharmacopaeum et civem Viennensem commissum fuerit aut alibi impressum divendatur sub certa mulcta pecuniaria. Item supplex libellus sacro regimini offeratur ad impetrandam licentiam supradictum facultatis dispensatorium imprimendi quod utrumque hucusque ob certa quaedam impedimenta dilatum est.
Determinatum etiam scripto sacrum regimen esse exorandum de commissione cum extraneis doctoribus expedienda. Institi nihil obtinui.
Praeterea deliberatum fuit extraneos doctores ut Ezechielem Piperellum chirurgum et alios hinc inde per civitatem oberrantes scripto quodam admonendos esse inclytae nostrae facultatis statutis se in omnibus repetitione praesertim solita conformes reddant aut praxim in civitate exercere penitus abstineant quod quidern non sine ratione in aliud tempus distuli praesertim quod sperarem commissionem institutam aliquando expeditam iri.610
Supplicarunt domini baccalaurei et studiosi medicinae pro anatomia humani cadaveris illis concedenda. Administratorem hujus privatim ut ipsi referebant prius exoratum inclytae facultati denominarunt D. Anthonium Binellum praxeos professorem. Consensit facultas ita tamen ut intra privates parietes studiosis medicae arti operam navantibus tantum non generalis prima [fol. 320v] hac vice per dictum D. Binellum sectio fieret quae dein 19. mensis Martii die per chirurgos celebrata et peracta est explicante in alto subsellio praefato D. Binello contra praedictum consensum. Et ne inposterum tale quidpiam ab aliis fieret observandum statuitur.
Supplicavit etiam Joannes Kaskius Glogoviensis Silesius philosophiae baccalaureus medicinae studiosus veniam sibi dari petens theses quasdam publice discutiendas typis committere et proponere quod facile obtinuit.
ldem etiam supplici a facultate inclyta libello petiit et obtinuit Isaac Panisot artium et philosophiae baccalareus medicinae studiosus.
Uterque positiones suas facultatis censurae pro correctione et approbatione obtulit quorum desideriis facultas perbenigne assensum praebuit.
Libellum quoque ad facultatem supplicem misit praefectus pauperum ad S. Marcum pro ordinario et continuo visitatore in locum pie defuncti D. D. Adami Praetterschneggeri subrogando ad cujus instantiam et insinuationem tum etiam petitionem D. Andreae Isingii illi ipsi haec provincia concessa et demandata est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.935, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.935/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success