Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[21. Oktober 1563] II. Congreg. 21. Octobris Italus quidam Sigismundus Berardus supplicando ab excelso regimine petierat officium sanitatis promittendo, se omnes abscessus venenosos sola inunctione cujusdam olei, quod ostendebat et aqua quadam distillata ad intra exhibendo sanare velle. Commissum fuit facultati medicae, ut examinaret. Congregati ergo dni doctores nihil industriae in illo deprehendere potuerunt, neque enim inter causas et signa pestis quicquam distinguere sciebat. Contemnebat venae sectionem et purgationes neque ingredientia in oleum vel aquam destillatam indicare volebat. Quae omnia prout invenimus excelso regimini informationis loco indicavimus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.94, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.94/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success