Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. August 1590] XlII. Augusti. Quia visitatorum atque examinatorum tempus jamdudum erat elapsum alii novi sunt delecti jussuque inclytae facultatis excelso regimini per scriptum denominati nimirum visitatores D. D. Diomedes Cornarius
ex senatu Viennensi Christophorus Huetstocker
ex pharmacopaeis Antonius Robitz.
Examinatores D. D. Benedictus Perger, D. Antonius Binellus ex pharmacopaeis Wolfgangus Grysaeus et Sebastianus Götz. [fol. 324v]616
Respondit regimen: Denen hievor jungist in dieser Sachen deputierten herrn Commissarien zu der andern handlung zutzustellen. Die werden hierüber die ferrere Notturfft zu bedenckhen wissen. 13. Augusti anni 90.617
Quod regiminis responsum cum apparitori Matthaeo Singer traderem exequendum nemo commissariorum assistere voluit. Et ita apparitori relictum tandem ad me iterum recepi. Protographe in fasciculo actorum reposita habetur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.955, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.955/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success