Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[22. November 1591] XXII. Novembris instituta repetitio D. D. Joannis Petri Magni in aliud tempus fuit rejecta duas potissimum ob causas quarum altera erat reverendissimus [fol. 334r] atque amplissimus dominus Melchior Kleselius universitatis nostrae cancellarius etc. et pro tempore rector magnificus quem male admodum habuit quod ante punctorum assignationem praedictus D. D. Magnus eum non convenerit et solitum fidei catholicae Romanae praestiterit juramentum praesertim cum in hoc (ut ipsemet reverendissimus retulit) a sua sacra caesarea majestate expressimum642 habeat mandatum. Paucis tamen interjectis diebus apud praenominatum cancellarium juramentum istud praestitit.
Accessit et alia causa nempe quod facultas artium locum repetitionis quem ipsi aulam universitatis vocant ante concedere noluerit nisi prius literas reversoriales643 darem in quibus insertum esset facultatem medicam nullum habere jus in aula universitatis repetendi ni precario id ab artistis obtineret644 quas tamen literas absque facultatis nostrae consensu nullo modo dare volui.
Eodem quoque die (videlicet 22. Novembris) visitatores et examinatores apotecariorum sub secundo D. Judicis decanatu a facultate inclyta electi ab excelso regimine sunt confirmati hoc quidem responso:645
Fiat und solle die Notturfft wie andermal beschechen auch dissfalls gebreuchig expediert werden.646
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.970, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.970/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success