useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.972
Signature: 1.4.972
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Dezember 1591
Sitzung vom 2. Dezember 1591  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [2. Dezember 1591] II. Decembris Joannes Schwartz apotecarius ad signum albi angeli in sua arte petiit examinari. Sed cum terminum disciplinae suae utpote sexennium integrum quemadmodum habet apotecariorum nova reformatio nondum complevisset (compleverat enim tres saltem annos et quatuor menses) domini examinatores cum illo dispensarunt hac potissimum ratione moti quod post imperfectum completionis tempus vitrico suo Sebastiano Götz pie defuncto in dispensandis et componendis medicamentis per sat longum temporis spatium sedulam navarit operam. Exhibitis itaque literis duntaxat pro tempore disciplinae tandem supra denominato die 2. videlicet Decembris apud visitatorem D. D. Diomedem Cornarium ad examen est admissus. Examinatores ejus erant duo domini doctores ex nostro medio nimirum D. Benedictus Perger et D. Antonius Binellus. Visitator ex pharmacopoeis aderat Antonius Robitz. Examinatores ex pharmacopoeis Wolffgangus Grysaeus et Poppo Müeller.

    Christophorus Huetstocker visitator ex senatu Viennensi aberat; causa vero emansionis quae fuerit ignoro.

    Respondit autem praedictus Joannes Schwarte mediocriter sed cum adhuc esset juvenis et domini examinatores et visitatores bonam de illo spem conciperent tandem praemissa gravi admodum vitae transactae objurgatione dignus judicatus est qui artem pharmacopoei publice exerceret. Numeravit post examen 5 flor. Rhen. composuit in650 officina Rowitzii651 electuarium lenitivum syrupum de liquiritia unguentum pomada vocatum et emplastrum de meliloto. [fol. 335r] Juramentum apotecariorum solitum nondum praestitit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    650 Wurde gestrichen: sua.
    651 Wurde nachträglich von anderer Hand eingefügt.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.