useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.976
Signature: 1.4.976
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Dezember 1591
Sitzung vom 12. Dezember 1591  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [12. Dezember 1591] XII. Decembris inclyta facultate per me convocata ad consilia ejusdem petiit D. D. Joannes Petrus Magnus cujus quidem petitioni praestito tamen prius solito juramento absque ulla contradictione est satisfactum. Deposuit pro admissione ut moris est 6 sol.

    In eadem quoque congregatione movit dubia quaedam D. D. Diomedes Cornarius concernentia potissimum apotecarios noviter examinatos.

    Primo cuinam examinatus apotecarius debeat praestare juramentum decanone facultatis an ipsi visitatori?

    Secundo quisnam horum examine et operatione manuali peractis illis debeat dare testimonium et quis inde debeat accipere honorarium?

    Tertio an quinque isti floreni quos apotecarii post examen deponunt debeant in facultatis ladulam reponi vel in visitatoris usum conferri?

    Ad quae tria dubia inclyta facultas respondit atque conclusit visitatoris posthac fore officium ab apotecariis solitum exigere juramentum necnon eisdem quoque dare testimonia ita tamen ut visitator non facultatis sed potius suomet sigillo cum adjunctis reliquorum etiam examinatorum non tantum signetis verum etiam propria uniuscujusque manus subscriptione illa confirmat rataque faciat. [fol. 335v] Cumque visitatoris onus sit satis grave ac molestum constituit facultas ut inposterum visitator pro laboribus suum quoque ab apotecariis accipiat et retineat honorarium exceptis tamen 5 istis flor. quos apotecarii post examen deponunt illos enim aerario nostro haud injuria competere merito censuit.

    In eadem quoque congregatione producta et perlecta fuere acta antecessoris mei D. D. Thomae Haustein cum adjunctis acceptorum et expensorum rationibus quae inclyta facultas admisit ea tamen lege ut quae per errorem in illis omiserat insereret quod et se facturum promisit. Pecuniae summa quam tum deposuit erat 15 flor. 53 cruc. Inde fratri suo pro laboribus quos in concipiendis scriptis germanicis contra perversum Judaeum Wendl impenderat dati sunt a facultate 7 flor. Scribae vero ejusdem datus 1 flor. ut ita in ladula nostra de praedicta summa relicti sint 7 flor. 53 cruc. quam pecuniam deinceps d. doctoribus de facultate distribui quemadmodum paulo post in sequentibus rationibus licebit videre.

    Proposui insuper inclytae facultati decretum venerabilis consistorii X. Decembris aliis etiam facultatibus transmissum aliud non continens quam hanc unicam quaestionem an scilicet petitioni Jesuitarum suas theses imprimendi licentiam sine intermissione efflagitantium sit satisfaciendum nec ne? Conclusit facultas nullo modo hoc illis concedendum propter varia incommoda quae inde oboriri possent cum haec omnia potius in decrementum quam incrementum universitatis nostrae vergere videantur. Quam quidem facultatis mentem scripto per me concepto venerabili consistorio postmodum aperui praemissa tamen prius reverenti facultatis excusatione quae tacite a venerabili consistorio alicujus negligentiae videbatur argui quod nimirum facultas in hoc ipso Jesuitarum negotio antea acceperit decretum et tamen suam informationem offerre hucusque semper distulerit. Excusavit se facultas quod praeter hoc decretum (quemadmodum etiam res revera se habebat) nullum aliud neque a sua serenitate neque a venerabili [fol. 336r] consistorio antea acceperit. Ob id a magnifico domino rectore tota culpa in universitatis notarium qui suo officio in hoc non satisfecisset postmodum fuit rejecta. Tandem ex datis non solum nostrae sed etiam trium reliquarum facultatum informationibus jussu venerabilis consistorii a notario scriptum unicum fuit conceptum quod a magnifico domino rectore superintendente caesareo et quatuor facultatum decanis 21. Decembris Ernesto archiduci Austriae fuit oblatum qui defensionem non solum universitatis nostrae verum etiam privilegiorum clementissime est pollicitus.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.