Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[4. Jänner 1564] V. Congreg. Die 4. Januarii MDLXIIII. Ludovicus Marchpegius Viennensis examinatus est pro gradu baccalaureatus in medicina et a dnis doctoribus dignus judicatus, quare statim in praesentia d. doctorum a me in baccalaureum medicinae creatus est. Numeravit facultati 10 sol., examinatoribus 22 sol. Haec pecunia statim inter d. doctores praesentes distributa est.
Eodem die D. Doctor Spitaler et Paulus Weidner protulerunt absentiae suae causas, quod examini doctorali Joannis Brandesidis non interfuissent, quare de pecunia tunc numerata petierunt et sibi partem numerari. Decrevit facultas dictis dnis doctoribus duos aureos numerandos ex pecunia, quae a quodam balneatore examinato erat deposita ac nondum divisa. Id per me factum est.
Constituerant tres doctorandi examinati celebrare actum promotionis, verum excelsum regimen propter pestem et praesertim quia duo ex eis erant magistri sanitatis inhibuit illis solemnem invitationem et convivium. Id referebatur ad facultatem. Conclusit facultas, quemlibet doctorandum loco convivii teneri cuilibet doctori de facultate ad solutionem unius aurei, sicut et cum repetetentibus consuetudo habuit. Obtulerunt se postea dicti doctorandi promittentes cuilibet doctori unum pyretum ex serico, valoris trium aureorum, qua promissione contenta fuit facultas. [fol. 48v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.98, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.98/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success