Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[12. Februar 1592] XII. Februarii ab excelso regimine ad facultatem nostram transmissum est decretum pro danda informatione concernente Andream Muschlerum physicum in Raab qui 20. Ja [fol. 337r] nuarii apud idem excelsum regimen pro officio magisterii sanitatis supplicaverat. Sed cum inter nos haec deliberarentur pro eodem officio similiter apud facultatem supplicavit D. D. Joannes Petrus Magnus collega noster. Unde facultas postmodum votis in scripto datis unanimiter conclusit D. D. Magnum Muschlero utpote extraneo merito esse praeferendum eumque excelso regimini ad hoc officium esse commendandum interim tamen personae Muschleri nihil in illa commendatione detrahendum quod etiam sum executus.
Excelsum itaque regimen informationem facultatis acceptavit et praedicto D. D. Magno officium magisterii sanitatis die 21. Februarii benigne contulit qui etiam paulo post videlicet 24. ejusdem mensis die solitum praestitit juramentum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.985, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.985/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success