Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[24. Juli 1664] VI. congregatio XXIV. Julii. Wolfgangus Joannes Reuter med. stud.
iterum solicitat pro stipendio Emericano et accepit.
N. Nabroth med. stud. petit materiam pro baccalaureatu. Responsum cum
recenter pro exercitio disputaverit ut expectet minimum per medium annum
priusquam disputet; interea tamen ei licitum esto materiam a dom. professore
petere.
Motum quid nam faciendum ratione Winterl qui est idiota agyrta homo insuper
adulterae et pessimae vitae ut et notissimus homicida in plures. [fol. 321 r]
Desuper tamen acquisivit privilegium caesareum publice practicandi. Conclusit
facultas an in hoc privilegio imperator manu propria sit subscriptus et quod tunc nil
amplius tentari possit eo quod sua majestas nunquam sit revocatura suum verbum
et manum (NB quanquam similia quae per sinistram informationem facta sunt per
dextram facultatis demonstrationem saepe saepius in aula subversa fuerint). Post
diligentem autem inquisitionem hujus Winterl privilegii inventum est manu propria
subscriptum esse.
Ratione Billotto conclusit facultas cum contra nostra privilegia practicet neque
privilegio aulico gaudeat ut nullus imposterum ex facultatis commembris sub
mulcta 12 imper. in consiliis medicis cum ipso concurrat.
Dom. D. Ludwig hoc non obstante improviso cum praefato Billotto concurrebat
propterea ipsi missum decretum ut mulctam persolvat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1013, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1013/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success