useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1022
Signature: 1.5.1022
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. November 1664
Sitzung vom 12. November 1664  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [12. November 1664] VIII. congregatio XII. Novembris. D. D. Gremion Monspeli promotus supplicat pro actu repetitionis et admissus est.

    Tarquinius Roma Neapolitanus circumforaneus libelo supplici rogat lmo ut sibi liceat medicamenta et praesertim Orvietanum suum ut vocat his nundinis non tantum sed etiam postea vendere 2do ei proba concedatur publica sumendi venenum quod praefato alexipharmaco depelere cupit.

    Responsum 1 ° licere ei sua medicamenta hisce nundinis vendere non autem iis exspiratis 2do cum constet ejusmodi homines mille modis plebi praesertim imponere hinc ei proba non concedenda. [fol. 322v]

    Motum fuit pharmacopoeos in quadam congregatione inter se conclusisse ut imposterum eorum nullus visitationis tempore quidpiam calidi apponat cum decretum a regimine ante annum transmissum id prohibeat. Conclusum cum antiquatam hanc consuetudinem et reverentiam erga facultatem abrogatam velint manifeste apparere id ex superbia vel invidia accidere hinc non neglectae commessationis ratione sed debitae reverentiae intermissae causa esse reprehendendos. Sed cum quidam pharmacopoeorum adverterent apprehendere hoc facultatem et quasi pro despectu habere mutarunt mentem quanquam etiam tunc dom. doctores unius et alterius paratum prandium totaliter recusarent. Visitatae etiam hoc tempore omnia pharmacopolia et sat bene instructa reperta sunt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.