Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[2. Dezember 1664] X. et ultima congregatio II. Decembris. Proposui restare deliberandum nimirum D. D. Ludwig missum fuisse decretum ob concursum cum Billotto ut mulctam persolvat quod [fol. 323r] hactenus non praestitit. Concluserunt omnes cum D. Ludwig tam universitatis quam facultatis nostrae sit vir longe emeritus concursus etiam Nie casualiter et inopinate acciderit condescendum esse ratione mulctae ita tamen ut nullo modo vel ab illo vel alio nostrum in malam consequentiam trahatur. Acta mea decanatus probata et confirmata fuere. Accepta: Ab antecessore meo 400 flor., a dom. Bonano annuum censum 20 flor., a 6 obstetricibus inscribendis 9 flor., a D. Branz pro repetitione et sessione 9 flor., a D. Gremion pro repetitione 6 flor., a D. Resch pro sessione 3 flor., D. Hettmer pro testimonio 1 flor. 30 cruc, Baumgartnerin pro examine 3 flor., Hackel pro examine et testimonio 6 flor., similiter a Thil et Kagermair unoquoque 6 flor., a 4 examinibus chirurgorum et balneatorum 12 flor. Summa: 481 flor. 30 cruc. [fol. 323v]
Expensae: Successori meo 400 flor. in festo Ss. Cosmae et Damiani pro musicis 7 flor. 30 cruc, curatis 1 flor. 30 cruc, dem Kirchendiener 45 cruc, pedello 9 flor., umb hergelichner Sach ad colationem 5 flor., pro colatione 40 flor., pro vino Hispanico 15 flor. 58 cruc., pro pane vitris, limonibus 3 flor., pro describendis varis ad facultatem pertinentibus 2 flor. Summa: 484 flor. 43 cruc. Restat mihi facultas 3 flor. 13 cruc. Deum time proximum ama. Franciscus Ganser phil. et med. dr. m. p. [fol. 324r]
[1664/1665]
Acta decanatus I. Balthasaris Mannagettae med. dr. electi 2. Decembris 1664.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1024, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1024/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success