Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[31. Oktober 1665] 31. Octobris examinatus fuit Michael Treer von Schwandorff
auss der Pfalz vor einen Arzt bey St. Marx. [fol. 327v] Fidejussores erant Pöckh
Knoll et Hollerreiter.
Eodem die Augustinus Franciscus Vogl et Esaias Plöckner petunt materiam pro
baccalaureatu quod etiam ipsis concessum est.
Visitatae sunt omnia pharmacopolia civilia et satis bene instructa inventa.
Accepta: Ab antecessore 400 flor., a dom. Bonano 20 flor., a pharmacopoeo ad
auream coronam 30 flor., a balneatore ad portam coeli 18 flor., a quinquo
obstetricibus examinatis 15 flor., a tribus doctoribus pro sessione 9 flor., a
pharmacopoeo pro examine 3 flor., a sex chirurgorum et balneatorum examinibus
18 flor., a duobus lythotomis pro examine 6 flor. Summa: 519 flor.
Expensae: Successori 400 flor., pro collatione in festo Ss. Cosmae et Damiani 64
flor. 4 cruc, D. Wocheniz advocato 12 flor., scribae advocati 3 flor., pedello 9 flor.
Summa: 488 flor. 4 cruc. Remanent: 30 flor. 56 cruc. salvo errore calculi.
Nil temere nil timide.
Balthasar Mannagetta med. dr. [fol. 328r]
[1665/1666]
Acta decanatus III. Joannis Ludwig phil. et med. dr. electi initio Decembris 1665 sub rectoratu domini Balthasari a Nollarn de Nollenstain phil. dr. sacrae caesareae majestatis consiliarii comitis palatini et auratae militiae equitis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1040, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1040/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success