useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1042
Signature: 1.5.1042
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
 Sitzung vom   

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [12. Dezember 1665] 12. Decembris celebrata disputatio Augustini Vogelii med. stud. de methodo medendi Viennensi ad quam etiam invitatus medicus Galus Biliotta ratione cujus die praecedente dom. provinciae marschallus misit ad me et rogavit quatenus theses contra Biliott factas annihilarem. Respondi non esse in mea potestate quod theses jam sint impressae per consequens sequenti die disputationem fieri debere. Desuper ante actum miserunt status decretum ad Billiott per quod illi fuit prohibitum ne interesset disputationi neque ulo actui academico donec scriptum a statibus imperatori traditum remitteretur. Ego decretum remisi et sic disputatio peracta isto absente.

    [5. Jänner 1666] II. congregatio 5. Januarii 1666. Scriptum et refutatio scripti contra Billioti fuit lectum.

    Judicarunt negotium circa defunctum cancellarium aulicum esse ampliandum et imponendum quod Billiotte ex illustrissimo ginicaeo patientes habuerit quas per anni spatium non curavit e contra a membris facultatis intra breve tempus restitutae fuerint quod etiam scripto insertum. Conclusum praeterea ut haec super audientia apud imperatorem petatur et neccessitas facultatis eidem exponatur. [fol. 328v]

    Lectae sunt litterae dom. D. Helbling professoris Friburgici concernentes D. Zachariam Mannagettam cujus testimonium doctorale ex hoc quod careret solennitatibus nimirum authoritas pontificia et caesarea non esset imposita aliquibus de facultate moveret suspicionem post literarum lectionem omnibus fuit satis factum.

    Accusavit quidam pincerna nomine Matthias Mur agyrtam nauci hominem Winterle qui pacienti certam promisit sanitatem pro summa pecuniae 50 flor. et una urna vini a quo etiam 30 flor. anticipate extorsit qui cum non esset curatus sed magis destructus repetiit a Winterle nummos. Hic loco solutionis facultatem injuriavit eandem coquos Galenicos morbi statutu non inteligentes appellando schedas mortuorum quotidie inspiciendas inde patebit quod mactent homines desuper uxorem patientis verberibus excepit citatus excepit de foro conclusit facultas actionem injuriarum coram competente judice civico instituendam.

    [13. Jänner 1666] 13. Januarii misit consul litteras compassus et rogavit ut Adamus Martin pro inspectore examinaretur. Admissus est.

    [15. Jänner 1666] III. congregatio 15. Januarii. Lectum fuit decretum regiminis in quo petit denominari tres magistros sanitatis ut facultas informet de salario quotannis persolvendo cujus ipsi certam promittunt solutionem. Extra facultatem electus Biliott et Zwelfer de facultate D. Wolffstrigl et Ursinus.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.