Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[22. Februar 1666] IV. congregatio 22. Februarii. Citati sunt pharmacopolae omnes
et admoniti cur patiantur ut Billiott componat sua medicamenta in domo vigore
suorum privilegiorum non ferant sed conquerantur nobiscum coram regimine alias
fore ut doctores de facultate tamquam incolae et magis privilegiati idem sint
facturi.
Propositum desiderium dom. D. de Pozis per quod petiit adire facultatem hac
conditione quod velit solvere jura si facultas cum disputatione velit dispensare sin
minus vult illam subire. Solum hoc petit ut possit habere honestum locum in
facultate. Consenserunt omnes et eidem sessionem pie defuncti D. Roedl
assignarunt hac tamen conditione ut ante quadriennium decani officium non
subeat bonum facultatis quoquo modo promoveat.
Ultimo lectum est scriptum contra statuum libellum imperatori traditum in causa
concurrentiae Biliott quod imperator regimini transmisit.
Der N. Ö. Regierung nach Vernembung der medicinischen Fakultät umb alhier
fürderlichen bericht und guetachten. Per imperatorem. Wien 29. Januari 1666.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1047, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1047/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success