Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[4. August 1667] VII. congregatio 4. Augusti. Propositus fuit libellus supplex
Veronicae obstetricis ob inobedientia emmatriculatae quae hoc libello
lachrimabunda deprecabatur dicebaturque sese ob hanc disgratiam omnes suas
praxes amisisse. Adnuit facultas praemissa tamen correctione et ad obedientiam
seria admonitione.
Unanimiter conclusum fuit ut Daniel Schrader ex violato obedientiae juramento ex
matricula deleretur cum [fol. 335v] inhibitione ne ullus doctorum vel chirurgorum
imposterum cum illo practicaret sub poena 12 imp. idque ut ad libellum datum ab
aulae chirurgis calvam excusationem praeferentibus intimaretur quod utrumque
diligenter executus sum.
Perlecta fuit informatio regimini danda ratione ordinis politici et approbata fuit una
cum apothecariorum et chirurgorum informationibus.
Conclusum fuit ut decretum illud a Ferdinando III. Datum pro cogendis agyrtis eo
quod exemplaria deficerent imprimeretur. Supplicavit D. Brantz medicus
Thermopolitanus contra chirurgum interne practicantem. Conclusum fuit ut ipsi
decretum mitteretur ut sese examini sisteret vel ut propediem facto ad senatum
compassu excluderetur.
Missum fuit decretum Italo D. Columbo ut sui privilegii copiam faceret. Item
Nicolao apud D. Billiotte permanenti missum fuit decretum sed ad morem sui
principalis contumax et rebellis permansit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1084, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1084/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success