useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1088
Signature: 1.5.1088
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. September 1667
Sitzung vom 28. September 1667  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [28. September 1667] Die 28. Septembris die S. Wenceslai mane inter 7. et 8. feliciter peperit Margarita Austriaca imperatrix nostra Ferdinandum Wenceslaum. Chronosticum: Nato Ferdinando Venceslao Totus Gaudet Orbis. Visitata sunt omnia pharmacopolia et bene inventa.

    Missum est decretum pharmacopoeis ut categoricam attestationem darent utrum facultas in communi vel in particulari eos ad pretiosa convivia coegisset et non responderunt quod aliquando suspectum est adeoque insistendum. Hic potenter actum est contra fratrem misericordiae Italum practicantem. Die 27. celebravimus festum Ss. Cosmae et Damiani.

    IX. congregatio. Lecta sunt acta D. Ludwig. Conclusum est ut imposterum nullus ad facultatem admitteretur nisi qui esset magister promotus. Si autem talis aliquis ad facultatem anhelaret ut depositis prius [fol. 337r] 12 imp. vel sub ipso examine vel in assignatione aphorismi propositas aliquot philosophicas quaestiones solveret et a decano vel ab alio ad hunc actum designato magisterii gradum reciperet. Id conclusum fuit ne imposterum sese mendaciter scriberent phil. ac. med. doctores secundo ne indocti et vix humanioribus bene imbuti adeoque empirici in facultatem nostram irreperent.

    Citatus comparuit Andreas Bais pseudochymicus et inventus est minus habens quod doctoratum a turba philosophorum tantum in imaginatione haberet adeoque conclusum est ut ipsius exclusio apud suam majestatem urgeretur ad quod impositum est regimini ut renovata et confirmata nostra privilegia defenderet adeoque per decretum totaliter inhibita fuit praedicto Bais praxis medica. Conclusum item fuit ut per pedellum poena seu mulcta exigeretur. Non paruerunt sed contra facultatem supplicarunt consistorio. Respondimus sat ample sed non replicarunt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.