Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. April 1668] 16. Aprilis. Jacob Hofer bürgerlicher Sadler undt Thomas Bauman Schuster spondent ratione literarum nativitatis et quoniam Matthias parens hujus Mair fuit notus laborator aliquot annorum hic apud serenissimum Leopoldum archiducem Austriae gloriosissimae memoriae ideo de disciplinae literis minus soliciti fuimus tulit etiam schedam confessionis. Fuit examinatus et accepit testimonium sed cum magna restrictione 1 ° quod omittat titulos miraculosos, 2 dedit descriptiones, 3'°juravit obedientiam decano et facultati, 4°ea solum vendat de quibus fuit examinatus, 5° non sine differentia in omnibus morbis praesertim calidis et debilibus naturis adhibeat pilulas, 6° dedit reversales quod non nisi in locis ubi medici desunt et necessitate coacta robustis corporibus exhibere velit. [fol. 341 r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1100, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1100/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success