Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[13. August 1668] VII. congregatio 13. Augusti. Propositus fuit libellus supplex ardui negotii a D. Antonio de Pozis sacrae caesareae majestatis personae medico actuali in quo petit receptionem et sessionem non tamen ordinariam sed altiorem quandam et rogat ut sibi actus repetitionis condonetur.
Quaesivi ergo an et quae sessio sit ipsi assignanda et utrum citra oppugnationem. Pluralitas eo collimavit et conclusit cum sit medicus cubicularius de cujus doctrina omnibus constat qui hactenus bonum facultatis promovit et imposterum promovere potest et licet maxime intuitu suae majestatis eum cum praerogativa acceptandum esse.
Itaque locus piae memoriae D. Roedl ei est assignatus. In aedibus ergo meis praefata die ad partem dexteram honorificus est illi locus paratus in quo aphor. 19. sect. II. [fol. 342v] doctissime resolvit neque oppugnatum est nisi quod U. Rechperger unum vel alterum argumentum proposuerit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1107, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1107/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success