Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[25. August 1668] D. Joannes Zwelfer mortuus est 25. Augusti cujus anima requiescat in pace.
Hic etsi de facultate nostra non fuerit quia facultas ratione actus repetitionis condescendere cum eo nolebat, strenue tamen extrafacultistis resistebat. Legavit facultati libros 2 in folio: pharmacopoeiam suam regiam compactam albo
pergameno impressam Noribergae 1660 et animadversiones in pharmacopoeam Augustanam compactas albo pergameno impressas Noribergae 1667. Legavit delineationem arteriarum, nervorum, venae, portae 4. 5. 6. 7. paris nervorum in distinctis 4 tabulis chartaceis, sceleton extructum et cistae inclusum. Haec omnia tradidi D. Sorbait.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1108, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1108/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success