Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[4. November 1671] VII. congregatio 4. Novembris. Supplicat Maria Ganspekin pro admissione ad examen pro obstetrice. Cum debitum tempus apud Susannam Fellprunerin juratam obstetricem absolvisset fuit admissa et approbata. Omnes officinae pharmaceuticae hoc anno fuerunt visitatae omnes pharmacopoei visitatores sat honeste tractarunt excepto Friederico Müller ad aureum cervum qui solum aliquid sacchari in 12 scutellis apposuit. Verum visitatores de facultate nostra nil tetigerunt sed peracta visitatione abiverunt.
Sub decanatu D. Sorbeit 1670 exorta fuit controversia inter decanum seniorem senioresque doctores facultatis ac actuales personae medicos qui supplici libello apud suam caesaream majestatem praetenderunt quatenus omnia membra facultatis una cum decano in omnibus consilis exceptis actibus publicis facultatis ac academicis sacrae caesareae majestatis [fol. 364r] actualibus personae medicis praecedentiam concedant. Supra hanc controversiam pro et contra sat diu agitatam ultima tandem majestatis resolutio a rectore et consistorio ad facultatem fuit transmissa ut sequitur:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1153, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1153/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success