useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1160
Signature: 1.5.1160
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Jänner 1672
Sitzung vom 13. Jänner 1672  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [13. Jänner 1672] I. congregatio 13. Januarii. Admonitio fit ad totam facultem

    concordiae et unanimitatis inter membra vi praestiti juramenti observandae.

    Urgetur actorum inscriptio cum plurima desint.

    Quomodo agyrtae abigendi proponitur supplex libellus regimini hac de causa

    dandus qui omnium votis approbatur.

    Num dom. bacc. praesentandi sunt unanimiter respondetur quod maxime praesentari

    debeant.

    Lis orta fuit inter lythotomum Weiss et chirurgum Blasium Münster aulicum

    privilegiatum. Cum conclusisset facultas pro Blasio chyrurgo in operationibus

    chyrurgicis in injuriis delata est lis haec ad consistorium ibidem terminanda.

    Christophorus Kotius urget actum repetitionis sed ei denegatur usque dum

    161 Fol. 367v. ist leer.

    promotionem legitimam ac validam probaverit.

    Demuth agyrta a multis accusatur citatus autem non comparuit sed discessit nunquam rediturus.

    Michelbeck pro oculista examinari cupit et pro lythotomo Adam Huber quidem sed postea non comparet.

    Dom. Gilbertus de Spegnart chir. phil. et med. dr. Trium (ut se jactabat) Poloniae regum personae medicus Viennam relicta Polonia ad praxin medicam exercendam se contulit sub umbra serenissimae imperatricis viduae cui a serenissima Poloniae regina Austriae archiducissa dictae majestatis ex Ferdinando III. augustissimae memoriae filia [fol. 369r] citatus aliquoties non comparet inhibita tandem serio cum ei esset praxis refugium et auxilium a praefata imperatrice Eleonora petit haec hujus miserta ad me mittit ejus secretarium intimum virum candidum et sincerum dom. Castillo, qui exposuit ex parte majestatis quod illa libenter videret, si decanus et facultas cum dicto doctore conniveret et ideo quidem quod iste esset seniculus arcta ei domi supellex velut et in capite doctrina facultati ideoque non grave ilaturus damnum et consequenter privilegis facultatis valde egre se conformare valeret.

    Domino autem ablegato sequens hocce datum est responsum quod nempe decanus et facultas medica pro summa gratia desiderium suae majestatis ei manifestatum agnoscat quandoque clementissimae voluntati in eum doctorem de Spegnart et desiderio humillime deferre velit. Quod etiam sua majestas non sit sinistre acceptum si privilegia decreta favores et immunitates a serenissimis fundatoribus universitati huic Viennensi et membris 4 facultatibus concessas studeat conservare quod tandem humillime suam majestatem roget ut clementia sua facultatem nostram medicam fovere velit. Idem dom. doctor paulo post ad alia insalutato hospite (ut ajunt) migravit, loca nunquam has terras repetiturus. Praelectum est consistorii decretum concernens novum eligendum superintendentem caesareum in locum pie defuncti dom. Joannis Thomae Molitoris. Eliguntur in vacantem hunc locum ex facultate juridica duo et ambo regiminis assessores dom. Sala et Frey quorum ultimus 20. Maii 1672 installatus fuit a flor. doct. Zeitz et Junama etiam regiminis consiliariis.

    A dom. junioribus urgetur certus in facultate numerus veluti et licentiandorum et promovendorum suspensio. Responsum quod pelitum hoc locum non habeat ad secundum rero quod votis suis promotionem hanc promoverint et quod si promotiones fieri non debeant scholae sint claudendae. [fol. 369v] Balneatores civici petunt ut extraurbenses ad examen solitum citentur. Responsum: Fiat wie begert und werdt Ihnen die löbliche facultät auff alle weg und weiss an die handt stehen.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.