Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[19. September 1672] VII. congregatio 19. Septembris. Prolata fuit totalis apud
tribunalia D. Maximiliani Ludwig absolutio qui 27. Septembris ex aphor. assignato
theses laudabiliter defendit et eadem die statim reservatam sessionem ante D.
Wolner vota assignarunt.
Citantur seniores obstetrices proponiturque eis decretum quod 12 seniores solae
potestatem habiturae sint alias in officio obstetricandi informare et non plures.
Examinatae sunt bene et cum earundem sex inventae sunt quae vel nolebant vel
non poterant alias informare dictum est iis quod juniorum seniores 6 hanc
imposterum adjutrices informandi habiturae sint quod seniores apte permittere
noluerunt nolentes actu tali jure suo acquisito renunciare. Itaque ex senioribus una
nomine Campellmacherin instantem pro informatione in hoc munere foeminam
dictam Hueberin idque gratis suscepit curavitque statim eam inscribi 4. Octobris. [fol.
373v]
Quomodo facultas instans festum patronorum celebrari velit? Responsum quod id
fieri debeat pro honore omnium quod factum est 21. Septembris. Praepositus ad
S. Andream162 noviter electus pontificavit Franciscus Josephus Winckler phil. mag.
peroravit.
Musica cum tribus tubicinibus et aliis extraordinariis constitit 14 fl. 30 cruc.
Martinus Kalt Eysen Bader zu Oberwaldterstorff examinatur mediocriter respondit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1179, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1179/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success