Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[18. Oktober 1672] Ex aphor. 11 sect. I. confectas theses pro repetitionis actu defendit dom. D. Andreas Morel, pariter 18. Octobris ex aphor. 21 sect. I. dom. Vincentius Philippeaux ab Cressart Belga et substiterunt.
Hoc tempore materialistarum et pharmacopoeorum officinae visitatae fuerunt et omnes bene instructae inventae.
Examinatur supplex libellus suae majestati datus a studioso quodam Francone, Laurentio Estahal, qui postquam hic per annos 6 lectiones audivisset nec ullum unquam doctrinae specimen dedisset imponendo dom professoribus ab ipsis auditarum lectionum testimonia extorquet ut nempe Italiam gradum accepturus peteret quae cum accepisset ad facultatem supplex venit et productis hisce testimoniis in privato quorundam ex facultate consilio examinari et in doctorem bullari supplex petiit. Cum autem ei responderetur quod hujusmodi clandestinae promotiones per specialia summi principis [fol. 374v] diplomata et etiam per consistorium vetitao essent habito hoc responso supplex et sub titulo paupertatis et nescitur cujus spiritu aut suasu ductus de multis male et falso informans caesaream majestatem cum denigratione facultatis a qua tantos favores acceperat apud majestatem tandem responsum extorquet ut per consilium personae medicorum examinetur et ubi sufficiens inveniretur in doctorem per eosdem bullaretur quem procedendi modum illegitimum cum animadvertissent domini personae medici et maxime D. Rechperger rem hanc ad me decanum detulit. Cum admiratione totius facultatis 7. Octobris haec res advertitur quomodo hic (vix non dixero falsarius et impostor) tot et tantis personis imposuerit et quo spiritu ductus fuerit. Resolvit facultas quod intuitio majestatis hunc quam citissime gratis praestitis tamen praestandis ubi sufficiens inveniretur honorifice et publice promovere. Quod cum audivissent dom. archiatri sinistre informatam majestatem dextre informandam toti facultati promiserunt. Is autem cum impossibilitatem tam exiguo tempore praestandi nec id faciendi se sufficientem agnosceret a suo proposito apud facultatem verbis (qui aliter castigandus fuisset) tunc castigatus destitit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1183, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1183/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success