Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[24. Oktober 1673] IX. congregatio 24. Octobris. Supplicat Daniel Möller
pharmacopola ad nigrum aethiopem ut in consueta visitatione ipsi concedatur
licentia simul dispensandi theriacam et Mithridatium. Fiat.
Similiter petit dom. Weidnerin vidua ad nigram aquilam. Fiat.
D. Antonius Wissinger med. dr. petit sessionem similiter D. Michael Gabriel
Fromknecht physicus Tyrnaviensis et fuit ipsis collata.
Notandum quod privilegium balneatorum ad S. Hippolitum ratione examinum sit
oppugnandum tanquam invalidum et subreptitium.
Propositum fuit negotium Lyncense et literae traditae praelectae.
Visitata fuerunt omnia pharmacopolia et bone instructa inventa.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1206, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1206/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success