Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. Dezember 1674] Die 16. Decembris cum ob infirmitatem meam plena congregatio fieri non potuerit, convocatis ex qualibet classe deliberatum fuit super responsum dandum de statuto a facultate ratione numeri doctorum facto et conclusum fuit consistorio respondendum esse facultatem vi privilegiorum suorum ab imperatoribus et archiducibus datorum et confirmatorum posse statuere ea omnia quae cedant in bonum facultatis prout jam saepius similia statute facta quae omnia hac ratione forent anihilanda, quod etiam confirmat juramentum a doctorandis et repetentibus deponendum quod nimirum statuta a facultate facta et imposterum statuenda servare velint.
Cum facultas sit divisa in tres classes [fol. 386v] competens est ut sit proportionatus ubique numerus ne seniores votis superentur a junioribus. Accedit quod et similia decreta a regimine jam saepius et iterum 1668 sub decanatu D. Rechperger fuerint data ut facultas in creandis suscipiendisque doctoribus parcior sit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1210, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1210/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success