useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1223
Signature: 1.5.1223
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. März 1675
Sitzung vom 13. März 1675  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [13. März 1675] 13. Martii citatur Roschefort Anglus agyrta per pedellum ut rationem redderet suae medicinae et praxeos. Sed jussu caesaris per supremum cancellarium imposita fuit dilatio donec sua majestas de eo determinaret. Eadem die Maria Magdalena Henningerin conqueritur contra Elisabeth Kherblmacherin quod aliqua Brodtsitzerin in partu mortua, male fuerit tractata ejusque status ignotus fuerit unde demortua aperta fuit et est inventum corpus cartilaginosum in ore uteri quod partum prohibuit. Adstitit D. Ilmer cum famulo balneatoris in rottgässl, Elisabetha autem dixit uterum fuisse non mola quare petunt medicorum judicium contra hanc injuriam.

    Cum impossibile esset plenam convocare congregationem vocati sunt D. Schlütter Mannagetta, Zaschelius, Ganser, Beckers, Jung et quaesitum fuit an durante morbo loco congregationis plenae possent institui particulares ibique facultatis necessaria pertractari. Conclusum est convocatis ex qualibet classe tribus membris ob legitimam infirmitatis excusationem de facultatis negotiis deliberari posse.

    Eodem tempore lectum fuit petitum sociorum pharmaceuticorum catholicorum contra Lutheranos quo petunt ut nullus dominus alterius religionis socio conditionem det praesentesque ex conditione abigant et exturbent. Conclusum fuit non licere vel pueros acatholicos ad disciplinam admittere vel provisores Lutheranos constituere juxta constitutiones et ordinem apothecariorum impressum. Socios vero quod attinet, si catholici aeque excellentes in arte adfuerint ac alii illos semper praeferendos esse. Coeterum non esse introducendas novitates quae odiosae maxime circa reformationem cum hactenus fuerint tollerati nec penes facultatem sit (utpote quae sola artem considerat non religionem) eos expellere alias enim etiam chirurgorum balneatorum aliorumque socii essent expellendi quod principis est et magistratus non facultatis. Deinde annuit facultas petito medici Egrensis conclusitque mittendum esse decretum carnifici in Egra tumultuanti, ne limites examinis excederet. [fol. 387v] Propositum praeterea fuit decretum consistorii ratione taxae pharmacopoeorum cui responsum tumultuoso hoc belli tempore ob vectigalium augmentum non posse fieri exactam taxam perpetuo deinde servandam citra patientum praejudicium. Joannes Franciscus Vicarius petiit licentiam pro baccalaureatu disputandi. Consistorium episcopale misit ad facultatem literas quibus opinionem nostram requisivit de muliere se quatuor annis gravidam jactitante unde ad inspectionem vocati sunt D. Plöckner, Ganser, Sorbait, Ilmer, Jung, Kielman, Racher item 3 obstetrices Kherbelmacherin, Prüglin, Pacherin et facta diligenti inspectione et exploratione inventa fuit non esse gravida sed simulare gravidationem per aeris retentionem subesseque falaciam atque nequitiam.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.