Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. September 1675] 16. Septembris Michael Imm lanio in Paumgarten patrinus Georgii Kumpel adduxit eundem ad me referendo quod hic juvenis 30 annorum eo quod articulate loqui non possit (cum defectum tamen male scissae et curatae linguae habeat manifestum) a quibusdam ideo pro stulto judicetur neque eum ad haeredidatem quae se ad 800 flor. extendit admittere velint, rogando ut de ipsius ratione cum aliquot dom. collegis conferrem et deinde de ipsius ingenii capacitate testimonium darem. Convocati ergo D. Hefner, Schönaich, Mannagetta qui serio ipsum de faculdatibus animalibus principibus examinando invenerunt et concluserunt ipsum neutiquam pro stulto habendum sed satis capacem rationis esse quamquam aliqua simplicitas quae potius ex mala educatione orta est adsit. Accepit testimonium et quia pauperculus est dedit cuilibet imperialem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1230, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1230/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success