Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[28. Jänner 1676] Die 28. Januarii examinata fuit praedicta pro suburbiis. Finito examine praesentata fuit Maria Elisabeth Krapffin per Helenam Brieglin et Barbaram Koppitzin pro arte obstetricandi per 4 annos.
Ursula Wagnerin conquesta est contra Mariam Linckin obstetricem in suburbiis auff der Leimgruben commorantem eo quod pro arte obstetricandi discenda 20 flor. ipsi dederit. Cum autem juxta relata non sufficienter instruatur et similiter statutis contrarietur ne minimum pecunicae pro disciplina et instructione sumatur, ideo praedictam Linckin citavi et ut 20 flor. quam primum reddat mandavi quos ad manus meas deposuit et ego ipsi Wagnerin restitui.
Joannes Christophorus Kotzius chirurgus in Italia promotus doctor ab actu repetitionis aliquoties repudiatur tandem suo periculo eundem subiit et nunc sessionem petiit cum comminatione altioris judicii. Sed cum linguae latinae sit
ignarus et nec verbum respondere sciverit dom. doctores abiverunt et asinum in cathedra stantem reliquerunt. Altero vero die dom. studiosi facto suffumigio asineitatem ex cathedra dissiparunt. Hisce peractis [fol. 393r] conclusit facultas ipsi Kotzio respondendum: Dom. supplicanti sessio in facultate absolute denegata et insuper praxis inhibita.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1243, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1243/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success