Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[3. September 1676] VII. congregatio 3. Septembris. Dom. D. Paulus Franciscus
Stuche ad sessionem fuit admissus postquam professionem fidei apud
cancellarium deposuisset.
Citavi circumforaneum Buttler cui cum venditiones hebdomatarias prohibuissem
ipsumque ex equo per socios pharmaceuticos in sumno foro declamantem
dejecissem et merces nugatorias aufferri curassem rectorem juristam accessit ac
licentiam vendendi merces rogavit. Proindeque in foro ollario auff dem
Haffenmarck, publice proclamavit decanum non amplius ipsius esse dominum sed
rectorem. Hac ratione factus perjurus secundo litem instituit testimonium
laceratum dixit merces destructas protulit et sic 100 duc. pro damno a facultate et
decano petiit. [fol. 398v]
Hac lite pendente citatus Buttler cum suo advocato D. Bischoff comparuit. Hunc
cum interrogarem ubinam testimonium sit quod sibi laceratum dicit respondit dom.
D. Rechperger habere ergo mentitus. Secundo cur fiat perjurus cum decanum et
facultatem pro suo domino agnoscere nolit. Respondit se esse hominem
simplicem ideoque ad hoc respondere non posse. Tertio dixi nomine facultatis ut
propter juramentum violatum et mendacia prolata mulctam 20 imp. deponat.
Ad hoc sese resolvere non posse et sic cum sua querela apud consistorium pergit
et satisfactionem petit.
Supplicavit dom. Balthasarus Aloysius Aichinger med. stud. pro meliori stipendio et
impetravit.
Rogavit ad examen baccalaureatus admitti dom. Joannes Losser cum hac tamen
reserva ut de collatione et juribus aliquid condonetur. Responsum accepit de
juribus nil remittendum collationem vero paret pro posse. Hac sententia lata
ulterius examen non ursit.
Etiamsi negotium Lincense strenue urserit advocatus noster D. Mayr nihilominus
tamen ultimatam resolutionem impetrare non potest eo quod dom. secretariis et
aliis actoribus officialibus nullum honorarium fuerit oblatum. Conclusit facultas ut
litteras certificatorias Lincium mitterem et 50 imper. nomine facultatis promitterem
quamprimum sententia definitiva pro facultate nostra fuerit lata.
Dom. secretariis et aliis oblatio nostra placuit.
Margaretha Wienassbergerin vidua rogavit ut quoddam oleum approbarem et
vendendi licentiam darem. Absolute negativam dedi et non rediit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1264, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1264/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success