Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[4. Jänner 1677] I. congregatio 4. Januarii 1677 proposita fuit nostra Lincensis actio contra pharmacopoeos chirurgos et balneatores superioris Austriae examen facultatis jam per aliquot annos recusantes. Quae actio quia post relationes seu informationes ex septem oppidis provinciae supra Onasum statibus exhibitas eo deducta est ut jam illius decisio vel saltem ulterior informatio regimini Viennensi exhibenda soli ejusdem provinciae supremo capitaneo domino comiti de Weissenwolf incumbat consilium dedit facultati Lincensis advocatus D. Mayr ut per libellum supplicem ad promotionem hujus nostri negotii invitaretur quod factum est. Simile negotium contra balneatores non modo districtus Hippolitani verum etiam multorum aliorum locorum et oppidorum ut facultas apud [fol. 403v] regimen prosequatur fuit monitum. Ex quibus licet qui infra silvas Viennenses habitant examen plerique subeunt reliqui tamen qui supra silvas Viennenses item qui supra et infra Manharti montes habitant examen omnes subterfugiunt neque ad officium debitum compelli poterunt priusquam ipsorum privilegia in praejudicium facultatis dam impetrata quibus freti, se ad examen facultatis teneri amplius non putant abrogentur.
Propositum tertio quod D. Bezelius ex Bohemia Viennam ingressus et jam multis annis libere practicans spreta facultate citatus jam saepius nunquam compareat ideoque apud regimen accusandus et ad publicam repetitionem cogendus sit. Michaelis Constantinus Buswe phil. et med. dr. in Italia promotus rogavit licentiam
168 Fol. 402 ist leer.
ad publicam repetitionem et hupe travit.
Denique monitus etiam noster pedellus, ut ratione debiti quo facultati obligatur quia fidejussor quo hactenus fuit usus mortuus est vel alium fidejussorem nobis sistat vel debitum hoc persolvat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1275, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1275/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success