Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[10. Jänner 1676] 10. Januarii misi decretum balneatoribus districtus
Crembsensis in quo ut ad examen se sisterent et hujus suae paritionis initium intra
14 dies a die signati decreti facerent, moniti sunt. Tabellario Crembsensi solvi 15.
cruc.
Addita epistola ad D. Raid medicum illius civitatis provincialem et nostrum
collegam ex ordine seniorum in qua ut intentionem facultatis apud balneatores
ipsos pro viribus suis promoveret, monitus fuit.
[12. Jänner 1676] 12. Januarii citavi ad examen balneatorem in oppido Ebenfurt similiterque chirurgum in civitati Badensi.
Eodem die D. Bezelius apud consistorium per me accusatus ad proximum consistorium citabitur ut compareat iterum monendus sub certa mulcta ut vel repetat vel a praxi desistat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1276, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1276/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success