Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[7. Februar 1676] III. congregatio 7. Februarii. Dom. Joannes Valentinus de Pindteritsch militiae Viennensis locumtenens (Capitän Leutenandt) accusat D.
Philippo de variis absurdis primo quidem quod pro suscipienda curatione modo dicti dom. locumtenentis certam pactus mercedem eandem curam non prius inchoare noluerit donec dimidium pactae pecuniae prius accepisset. Secundo quod restitutionem dom patientis intra 4 septimanas promiserit eam vero nec post 4 mensem praestiterit imo magis morbosum post finitam curam dimiserit patientem. Tertio quod coactus ab eodem dom doctore fuerit postposito pharmacopolio militari sub signo aethiopis ex quo sine expensis medicamenta habere potuisset uti pharmacopoeae sub signo aureae stellae sub praetextu quod huic pharmacopoeae et nuli alteri arcana sua ordinanda credere velit ex qua pharmacopolii mutatione in gravissimas expensas inductus accusans. De quibua omnibus ferre sententiam parte inaudita altera quia nec potui nec volui responsum libello datum: Dem Gegentail umb Bericht.
Verum quia accusator hoc responsum accusato non curavit tradi seu ut vocant exequi nec aliis modis suam accusationem prosecutus hactenus fuit videri potest litem hanc temere movisse atque primus de causae suae aequitate desperasse. Proximo mense Martio in doctores promovendi nempe Christophorus Rostman, Nicolaus Knöchlman et Matthias Ungar [fol. 405r] rogant sibi reservari praecedentiam ex parte D. Buswe intra paueos dies et consequenter ante ipsorum promotionem repetituri. Consensit facultas.
Alius libelus a regimine ad decanum pro informatione remissus fuit propositus. Autor fuit pseudomedicus aliquis nomine Adami Perl homo omnis literaturae et studii ignarus qui postquam plurimos annos secutus partim vagabundam hominum coluviem quam Zigaunos dicimus partim militiam tandem factus caupo extra moenia Viennensia in suburbio auf der Widen dicto cum maxima temeritate majestatem rogavit privilegium et licentiam qua artem suam curandi non tam externos quam internes corporis humani affectus exercere libere posset. Addidit suo supplici libello varias attestationes hominum a se feliciter curatorum quae tamen tanquam emendicata suffragia fidem non merentur. Remissus est nobis pro informatione ex qua majestati brevi exhibenda constabit quantae temeritatis sit quod iste impostor nihil minus quam literis doctus solaque externi aut mercurialis alicujus remedi experientia fretus pro facienda omnium morborum medicina licentiam ab imperatore solicitare non sine scelere praesumpserit.
Supplicarunt denique socli pharmacopoeorum Viennensium catholicae religioni addicti majestati contra socios ejusdem artis acatholicos conquesti quod sibi in conferendis servitiis a dom. pharmacopoeis acatholici semper praeferantur. Rogant proinde majestatem quatenus injungere pharmacopoeis Viennensibus dignetur ut exclusis acatholicis servitia vacantia imposterum catholicis conferant imitenturque per hoc pharmacopoeos externes acatholicos in imperio aliisque provinciis acatholicis habitantes, qui et ipsi exclusis catholicis socios suae sectae addictos semper praeferant et promoveant. Istum libellum ad seniorem et collegium pharmaceuticum pro informatione transmisi quod quidem satis rationabiliter probat excludi a servitiis acatholicos universaliter non posse esse enim talem eorum exclusionem non sui muneris sed principis terrae. Insuper exclusis acatholicis in officinis suis peritorum pharmacopoeorum copiam nunquam fore sufficientem quod minor catholicorum huic arti addictorum sit numerus. Denique exclusionem acatholicorum non fore in rem catholicorum ne forte etiam hi in locis acatholicis ab officinis imposterum excludantur.
In hoc tamen reprehensionem meriti mihi visi sunt dum in eodem suo libello acatholicos quo ad peritiam artis et vitae mores [fol. 405v] catholicis universaliter praeferunt et pro iisdem acatholicis ita perorant ac si libellus iste in meditullio acatholicorum compositus in lucem prodiisset. Cum hac itaque mea censura ad consistorium universitatis remissus qualem in hoc et superioribus tribunalibus sortem effectum tempus docebit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1278, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1278/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success