Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[16. Mai 1676] 16. Mai balneator oppidi Langenloyss nomine Joannes Koch per literas ad examen Viennense citatus non comparuit prohibitus comparere a Crembsensi balneatorum tribu.
Ad finem mensis Maii regimini in causa negotii Lincensis exhibui libellum supplicem quo rogavi ut Lincensi provinciae syndico qui expeditionem praefati nostri negotii etiam nunc remoratur et negligit eandem per decretum serio imperet et injungat. Mandatum tale obtinui quidem quod ipsum tamen ad promotionem hujus negotii hactenus nihil profecit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1290, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.1290/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success