useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1323
Signature: 1.5.1323
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. November 1676
Sitzung vom 13. November 1676  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [13. November 1676] X. congregatio 13. die Novembris. Propositi duo supplices libelli nempe D. Martini Furlan et D. Joannis Petri Bachmayr quorum Nie Perusii, hic vero Bononiae adeoque uterque in Italia gradum doctoratus accepit. Pro publica repetitione aphor. Sibi assignari uterque rogavit. Consensit facultas injunxit tamen illis ut loco attestationum ex libro baptizatorum literas alias a civico senatu signatas et subscriptas sibi procurarent easque ante publicam disputationem facultati exhiberent. [fol. 412v]

    Altera propositio concernebat universitatis bedellum qui ob 200 flor., quos nobis debet ante medium annum per facultatem monitus ut loco demortui sui fidejussoris vel alium sistat vel debilum persolvat. Respondit se ad praefixum terminum solutionem praestiturum. Quia vero terminum hactenus neglexit conclusum fuit ut per decretum ipsi actualis injungatur solutio.

    Propositus fuit libellus accusatorius quo Georgius Weis lithotomus et Viennensis incola accusat alium lithotomum Joannem Brandt quod cum extraneus sit et insuper acatholicus non liceat ipsi extra publicas nundinas Viennae morari et practicare. Consensit facultas ut excepto nundinarum tempore ad abitum moneatur.

    Lectus fuit libellus Francisci Feyrambt's qui pro sola ulcerum curandorum licentia examinatus et approbatus duo rogat, unum quidem quatenus sibi liceat ante suas aedes pelvim tamquam signum chirurgorum habere expositam secundum ut ab injuria quod per varia contumeliosa verba a collega nostro D. Ursino ante aliquot dies debuisset pati, per correctionem dicti doctoris vindicetur. Responsum ratione offensae audiendum esse prius ipsum D. Ursinum; secundum vero petitum ratione pelvium exponendarum ipsi fuit negatum ne per hoc collegio chirurgico Viennensi fieret praejudicium.

    Alius etiam libellus propositus fuit cujus author empiricus aliquis seu pseudomedicus ex subscriptione nominis et sui tituli potius ridendus quam audiendus ita enim oeconomica sua consilia typis edita et Austriacis statibus dedicata subscripsit.

    Joannes Philippus von Stratekh philosophiae naturalis chymicus, medicinae practicus et astrologiae delectator nec non anatomicus trium regnorum, animalium, mineralium et vegetabilium. Et haec fuit ipsius subscriptio. Praesumpsit autem impostor iste per supplicem libellum petere quatenus facultas anatomicas administrationes ipsi imposterum committere velit. Qui responso nullo nec expectato nec dato in urbe Viennensi libere interim practicare incepit. Conclusit autem facultas impostorem istum omnibus modis esse abigendum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.