Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[14. November 1605] II. congregatio. Die 14. Novembris D. D. Lucas Colerei ad [fol.
7r] repetitionis actum oretenus petens admissus est, eique sorte aphor. 16 sect. 1.
assignatus fuit. Solvit unicuique doctorum 3 flor., facultati 6, pedello suum. Portio D.
Adami in defalcationem sui, ob repetitionem et ad collegium nostrum admissionem
debiti in aerario conservata fuit.19
Hac ipsa congregatione clariss. D. D. Joannis Petri Magni vicedecanatus acta lecta
sunt et ut inscriberentur, approbata.
Quaestio praeterea mota fuit, an doctorissae, rectius impostrici et circumforaneae illi
faeminae, cujus in praecedenti congregatione mentio facta fuit, imago sua, cujus
causa ab eadem et aliis illius causam tractantibus summopere molestabar, restitui
debeat. Responsum et unanimi consensu conclusum fuit, effigiem ipsi nulla ratione
restituendam, imo si plures priori similes pingi curaret, easdem quoque ab illa tollendas esse.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.16, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.16/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success