Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[3. August 1612] Tertio Augusti quartam celebravi congregationem agens contra petulantissimum Soldinum civilem provincialem et caesareae aulae apothecarium ad signum aethiopis in Carinthiaca platea contra secundae congregationis insolenter peccantem solennem factam conclusionem petulanterque suam ipsorum laedentem legem.
Conclusio: Statuit facultas hominis mota malitia ad tempus (reliquis civilibus apothecariis eandem malitiam malitiose exprimentibus in exemplum) ejus occludendam esse officinam. Ecce quomodo uno dato malo plura mala sequuntur? De ejus occludenda officina pedello nihil per me decanum demandari voluit facultas. Nimia clementia parit contemptum.
Eadem congregatione Eliae Halphamis Haebrei hominis falsarii cognoscendo litterulis (utpote nullatenus per sacratissimum imperatorem Rudolphum medicinae promotum doctorem sed his mediantibus inter Judaismum solum indigno practicam sibi concessam) statuit facultas nec in urbe nec extra moenia apud christiani nominis homines practicari sibi permittendum esse idque omnino sub poena judicis carcerum. [fol. 48r]
His peractis peragendis ad assignandum publice repetitionis loco disputandum aphorismum pro domino etc. Jeremia Golnero Neostadiensi Austrio promoto phil. et med. doctore in facultatis doctorum numero adoptari petente cum medii anni dari consuetae pecuniae dandae facta dilatione properatum fuit 14. aphor. I. sect. sorte perceperat: "qui crescunt plurimum habent calidi innati." Deponenda ad cistam facultatis 6 videlicet flor. et totidem sol. tunc statim deposuit. Huc usque in primo hocce nieo administrando decanatu progressus (citra omnem jactantiam dixerim) ad minus vicies ex mandato inclytae medicae facultatis apothecariorum civilium visitavi officinas.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.164, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.164/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success