Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[8. August 1612] Octavo Augusti dum coram inclyta medica facultate sextam celebrante congregationem citatus comparere debuisset Raitterus errorem revocaturus en ad facultatem ab inclyto Viennensi senatu percipiendae feruntur literae quibus (modesto stylo conceptis) conqueri senatus visus est malis Raitteri narratis commotus.
Quod nempe inclyta facultas medica quasdam novitates sub hoc praesenti decanatu servatu difficillimas studeat introducere contra apothecariorum civilium privilegia. Ne extraneis hic in urbe practicantibus medicis suam parandis in
receptis conferant operam. Super quo negotio veraciter atque amice cupere se
informari.
His inopinatis perlectis intellectisque senatus inclyti literis caesareis adjunctis
adjungendis privilegiis id fieri (quod factum est) demandantibus ostendendum per
declaratorias literas conclusit facultas: sinistre per Raitterum informatum senatum.
Quare iterum ac iterum ut prius omnes apothecariorum officinae quam
commemndatissimae per inclytam facultatem mihi fuere.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.166, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.166/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success