Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[28. August 1612] Responsum: Dennen herrn spectabili domino decano und inclytae facultati medicae zue zuestelen und zue befehlen, das sie den Supplicanten der biligkheit zue leider nicht beschweren. Ex consistorio den 28. Augusti anno 1612.. Duplici de causa gravider hie bei mota inelyta medica facultas conquaesta fuit prima quidem quod toto semestri hoc tempore nec venerandi domini senioris inclyti medici collegii aut subsenioris nec alius alicujus domini doctoris collega ad venerabile consistorium unquam vocando facto fuerit mentio; secunda vero quod venerabile consistorium mox prima instantia inclytae facultati imperet zue befehlen. Unde nemine discrepante penitus conclusit facultas de horum punctorum utroque aut plenario aut privato in consistorio inclytae medicae facultatis nomine dominum spectabilem conqueri debere. [fol. 49v]
Joannis Caspari Cratonis med. stud. (utrum humana corpora ex quatuor constent elementis) publici exerciti ergo disputandae compositae oblatae theses et perlectae hac congregatione fuerunt et ad publice disputandum visae idoneae. Juniori Aaroni Lucernae Haebreorum nato genere bulato Patavino in phil. et med. doctorculo facultati inclytae sui gradus ostendenti privilegia simpliciter practicandi fuit denegata potestas.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.178, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.178/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success