useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.185
Signature: 1.5.185
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Oktober 1612
Sitzung vom 14. Oktober 1612  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [14. Oktober 1612] Decimo quarto Octobris in Pagani recarcerandi gratiam nonam

    instituere cogitabam congregationem qua celebrata conclusit inclyta facultas

    omnino lictoribus repetendum esse ad carceres.

    Ad Eliae Halphamis instantiam in venerabili consistorio quod attinet cum facultatis

    privilegiorum ostensione per literas venerabili consistorio vicissim respondendum

    esse conclusit facultas.

    Iterum ac iterum in Soldini contumaciam solenniter conclusit facultas ut propter

    externorum medicorum paratas non parandas receptas sibi quam primum

    occluderetur facultatisque majori sigilo subsignaretur officina. An vero cum

    occlusuro ejus officinam subsignaturoque universitatis ordinario pedelo tota facultas

    in ejus protectionem una ire deberet an tantummodo duo decano spectabili

    facultatis doctores adjungi deberent disceptatum in utramque partem fuit.

    Tandem consideratis omnium datis votis firmiter statutum fuit pedellum facultatis

    nomine cum majori ejus sigillo eo loci mittendum esse quod et mox factum. Prima

    vice absque effectu mandati rediit non enim medicae facultati inquiebat nisi quoad

    artem sed civili magistratui se subjectum.

    Verum quid secunda vice urgendo in negotio advenienti pedello absque officinae

    clausura daret responsi (quia periculum in mora fuit) Raitterum consultum adierat

    quo instructore edoctus secundo occlusuro acceleranti pedelo dixerat: Nos omnes

    civiles apotecarios externorum prohibitorum medicorum Haebreorum exceptis

    praesertim vero domini Roreri et Judicis unanimiter parare receptas insinuare volens

    omnium officinas praecludendas esse.

    De Rosiani apotecari in parandis dominorum doctorum praescriptis receptis supina

    negligentia magnopere quaestus hac congregatione fui. Quem ad proximam

    celebrandam congregationem per pedelum citandum serio esse ipsique

    exprobrandum conclusit facultas.

    In praenominatos illicitos non privilegiatos externos medicos iterum serio

    unanimiter statuit facultas eos apud magnificum dominum rectorem et venerabile

    consistorium vel maximo inobedientiae arguendos [fol. 50v] accusandosque

    contumaciae quippe quod toties paterne commonefacti ab illegitima praxi non

    desistant.

    In omnes circumforaneos post tot in se factas adhortationes conclusit facultas

    tolendos omnino esse per lictores omnes.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.