Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[9. April 1614] IX. Aprilis duo magistri chirurgiae praesentarunt quendam barbitonsorem Danielem Neandrum qui exhibito supplici libello R. petiit examinari se enim officinam cum sponsa vidua nactum. Et siquidem nuntius pro literis tam disciplinae quam nativitatis missus jam sit in via in diesque expectetur interim dicti magistri sponsores se obtulerunt quod inclytae facultati significavi quae consensit. Examinatus est XII. Aprilis et approbatus omnium votis fecit emplastrum puncturale et unguentum aegyptiacum solvit 3 flor.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.231, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.231/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success